# De lapidibus lviii

Theophrastus, De lapidibus, lviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lviii

τὸ γὰρ ἀραιὸν, ἥρεμον, καὶ τραχῶδες καὶ ἀλιπὲς, ἐπὶ τῆς γραφης ἀρμόττει μᾶλλον. ὅπερ ἡ Μηλιὰς ἔχει ἐν τῷ φαρίδι. εἰσὶ καὶ ἐν τῇ Μήλῳ καὶ ἐν τῇ Σάμῳ διαφοραι τῆς γῆς πλείους. Vtuntur autem pictores Melina solum, Samia vero non, licet pulchra sit, quia pinguedinem habet & densitatem & laevorem. quod enim rarum, mite, asperum, & pinguedinis expers, picturae magis covenit: quod Melina habet in Pharide. Sunt autem & in Melo & in Samo differentiae terrae plures. Non bene videtur hunc locum cepisse Plin. I. XXXV. c 6. Melinum candidum & ipsum est, optimum in Melo insula. In Samo quoque nascitur; sed eo non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem. Nam etiamsi in Samo etiam nascatur terra candida, non tamen potest Melina appellari. Vitruv. L. VII. c. 7: Paraetonium vero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. Eadem ratione Melinum, quod eius vis metalli insulae Cycladi Melo dicitur esse. Ὀρύττοντα μὲν οὖν ὅσκ ἐστιν ὀρθὸν στῆσαι ἐν τοῖς ἐν Σάμῳ, ἀλλʼ ἀναικαῖον ἢ ὑπτιον, ἢ πλάγιον. ἡ δὲ φλὲν ἐπὶ πολυ διατείνει τὸ μὲν ὕψος ἡλίκη δέπους, τὸ δὲ βάθος πολλῷ μείζων ἐφ ἑκάτερα δʼ αὐτὴν λίθοι περιέχουσιν, ἐξ ὧν ἐξαιρεῖται. διαφυὴν ἔχει διὰ μέσου, καὶ ἡ διαφυὴ βελτίων ἐστι τ ἔξω. καὶ πάλιν ἑτέραν καὶ ἑτέραν ἄχρι τεττάρων ἐστὶν ἔχουσα. ἡ ἐσχάτη καλεῖται Aστήρ. Fossor equidem non potest rectus stare in fodinis Samiis, sed necesse aut supinum iacere, aut in latus. Vena enim in longum extenditur, altitudine quidem duorum pedum, latitudine paulo maiori. Vtrimque lapides concludunt vel interveniunt, è quibus eximitur. Interstitium autem habes in medio. Interstitium exterius optimum est. Rursusque aliud atque aliud usque ad quatuor. Extremum autem vocatur Aster. Plin. lib. 35. c. 6: Accubantes effodiunt ibi inter saxa venas scrutantes. Cap. autem 16: Samiae duae sunt, quae Syropicon, & quae Aster appellatur. Cl. Salmasius legit Collyrium. Vide autem quae annotat ad Solinum pag. χρῶνται δὲ τῇ γῇ πρὸς τὰ ἱμάτια [μάλιστα ἢ μόνον· χρῶνται δὲ τῇ συμφαίκῃ πρὸς τὰ ἱμάτια] καὶ καλοῦσι γύψον οἱ περὶ Τυμφαίαν καὶ τοὺς τόπους ἐκείνους. Furl. Vsus eius praecipuus in vestibus. Vtuntur & in vestibus Tymphaica.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
