# De lapidibus lxi

Theophrastus, De lapidibus, lxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lxi

Pro εἰς τῶν οἰκεῖον legendum censet Salmasius εἰς τὴν κονίασιν, id est, ad dealbationem parietum. Κονίασις enim Graecis est, albarii seu tectorii operis inductio, loricatioque: sicut iis κονιαταὶ vocantur, qui tectoriis parietes inducunt. Furlanus cum in textu edat, περὶ δὲ Ἰταλίαν καὶ εἰς τὸν οἰκεῖον; in Notis tamen habet, εἰς τὸν οἷνον. quod & in versione secutus est, nullam correctionis reddens rationem. quod mirum; praesertim cum fateatur, ne Plinii quidem aevo in Italia gypso vina fuisse condita. Plin. lib. 36. c. 24, pergens de gypso: Qui coquitur lapis, non dissimilis Alabastritae esse debet, aut marmoroso. In Syria durissimos ad id eligunt, coquuntque fimo bubulo, ut celerius urantur. Omnium autem optimum fieri compertum est è lapide speculari, squamamve talem habente. Gypso madido statim utendum est, quoniam celerrime coit ac siccatur: tamen rursus tundi & in farinam resolvi patitur. Vsus gypsi in albariis, sigillis aedificiorum, & coronis, gratissimus. Ἡ μὲν δύναμις ἐν τούτοις καὶ τοῖς τοιούτοις. ἡ δὲ φύσις ἔοικεν ἀμφότεράπως ἔχειν, καὶ κατὰ τὰ τῆς κονίας, καὶ κατὰ τὰ τῆς γῆς, θερμότητα καὶ γλισχρότητα. μᾶλλον δὲ ἑκατέρας ὑπερεχούσας. θερμοτέρα γὰρ τῆς κονίας, γλισχροτέρα δὲ πολὺ τῆς γῆς. ὅτι δʼ ἔμπυρος, κἀκεῖθεν φανερόν. ἤδη γάρ τις ναῦς ἱματηγὺς, βρεχθέντων ἱματίων, ὡς ἐπυρώθησαν, συγκατεκαύθη καὶ αὐτή. καίουσι δὲ καὶ ἐν φοινίκῃ καὶ ἐν Συρία, καμινεύοντες αὐτὴν καὶ καίοντες. καίουσι δὲ μάλιστα τοὺς μαρμάρους καὶ ἀπλουστέρους στερεωτάτους μὲν παρατιθέντες, διὰ τὸ θᾶττον καίεσθαι καὶ μᾶλλον. δοκεῖ γὰρ θερμότατον εἶναι πυρώθὲν, θὲν, καὶ πλεῖστον χρόνον διαμένει. οπτήσαντες δὲ κóπτουσιν ὥσπερ τὴν κονίαν. ἐκ τούτου δʼ ἂν δόξειεν εἶναι φανερὸν, ὅτι πυρώδης τις ἡ γένεσις αὐτὴ τὸ ὅλον ἐστὶν. Gypsi vis ergò in his & talibus. Natura autem videtur quodammodo habere utrumque simul, & calcis & terrae calorem & tenacitatem. magis vero utrasque excellentes. Calidius enim est calce, multo autem tenacius terra: unde & quod igneum sit, hinc fit manifestum: iam enim quaedam navis, quae vestes portabat, madefactis vestibus, cum illae ignem concepissent, & ipsa igne consumta est.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
