Latin
lxii
Theophrastus, De lapidibus lxii
Unproofread scanNot analysed yet
Vrunt autem &in Phoenicia &Syria, fornacibus indentes, &torrentes, lapides potissimum marmorosos &simpliciores; durissimos quidem illis imponentes, quia citius &magis uruntur. Apparet enim, ustum &esse calidissimum &plurimum tempus durare. Vbi autem tostum fuerit, tundunt instar calcis. Ex quo videatur manifestum, igneam quandam generationem eius in totum esse. Mirum videri poterat quod hîc dicit de navi quae vestibus erat onusta, quod vestibus madefactis &ipse arserint, &navem una consumserint: sed observandum est, veteres consuevisse vestibus cretam, gypsum &calcem aspergere. cum itaque harum rerum natura sit, aquâ aspersâ fervere, atque adeo incendi, non caret ratione quod hîc dicit Author.