# De lapidibus x

Theophrastus, De lapidibus, LIBRI SECUNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/x

Hic primus & vetustissimus apud Graecos usus horum minimae formae lapillorum, ut sculperentur & auro includerentur, digitoque gestarentur ad signandum. Proinde gemma est propriè σφραγίς. Plinius de obsidiano lapide; multi & gemmas ex eo faciunt. πολλοὶ καὶ τὰ σφραγίδια γλύφουσιν ἐξ αὐτοῦ. Theophrastus de Smaragdo: διὸ καὶ τὰ σφραγίδια γλύφουσιν ἐξ αὐτῆς. ἔστι δὲ σπανία καὶ τὸ μέγεθος οὐ μεγάλη. & in sequentibus de eodem lapide: εὑρίσκονται δὲ σπάνιαι μέγεθος ἔχουσαι σφραγίδος, ἀλλ’ ἐλάττους αἱ πολλαί. Latinè reddere liceret; rarae reperiuntur, quae magnitudinem gemmae habeant, multae etiam minores. Certa ergo & stata tunc erat magnitudo earum gemmarum quae ad annulos & σφραγίδας expetebantur, quibus nec minima forma nec grandior conveniebat. Hinc quoddam genus Sardae gemmae quae paulo amplior esset δίσημον vocabant, quasi magnitudinem haberet duplicis σφραγέδος. Graeci porro non habent vocem qua gemmam à lapillo discernant, ut nostri fere Iurisconsulti, sed Διαφανεῖς λίθους vocant omnes lapides preciosos, qui pellucidi sunt: λίθους caeteros qui non pellucent, unde λιθίζοντας appellant in genere translucentium, qui obscuriores sunt ac coeco visu: sed & λίθους absolutè omnes gemmas: unde Διάλιθον & λιθόκολλον σκεῦος vas gemmatum. Translucidis gemmis accidit & color & fulgor. Sed aliud in gemma color, aliud fulgor. Etenim aliter in tralucido fulgent, aliter in deiectu & inclinatione, aliter in suspectu; aliter contra Solem, aliter in umbra; & varie in variis relucent posituris gemmae. Selenitis gemma candida est, quae melleo fulgore translucet. Sic Melichrysi colore quidem aureo sunt, sed melleo colore translucent. In tralucido fulgor ille melleus Selenitis & Melichrysi spectatur, & in corpore gemmae est, non in superficie relucet. In aliis pro inclinatione ac situ fulgor variatur & à colore gemmae divertit.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
