# De lapidibus xi

Theophrastus, De lapidibus, LIBRI SECUNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xi

Pretium autem fecisse & auxisse gemmis raritatem illustri testimonio docet Plinius lib. XXXVII. cap. 1. cum de Achate Pyrrhi Regis egisset, addit: Nec deinde alia quae tradatur, magnopere gemmarum claritas extat apud auctores; praeterquam Ismeniam Choraulem, multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem eius, indicato in Cypro sex aureis denariis Smaragdo, in quo fuerat sculpta Amymone, iussisse numerari: & cum duo relati essent, imminuto pretio, male me Hercules curatum, dixisse: multum enim detractum gemmae dignitati. C. PLIProoemio lib. XXXVII.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
