Latin
xlii
Theophrastus, De lapidibus xlii
Unproofread scanNot analysed yet
&alius lapis similis colore Carbunculis. Graves autem sunt. In totum vero in metallis plura &insignia genera inveniuntur istorum. Horum quaedam è terra constant, ut Ochra &Rubrica; quaedam quasi ex arena, ut Chrysocolla &Caeruleum: quaedam autem ex cinere, ut Sandaraca &Auripigemntum, &qualia his similia. Quod primo loco dicit author, de Armenio videtur intelligendum. De quo ita Plin. lib. 35. c. 6: Armenia mittit, quod eius nomine appellatur. Lapis est hic quoque Chrysocollae modo infectus. Siquidem Lapis, quem hodie Armenium appellamus, manifestè in se continet Caeruleum &Chrysocollam. Καὶ τῶν μὲν τοιούτων πλείους ἄν τις λάβοι τὰς ἰδιότητας. ἔνιαι δὲ λίθοι καὶ τὰς τοιαύτας ἔχουσι δυνάμεις, εἰς τὸ μὴ πάσχειν, ὥσπερ εἴπομεν. οἷον τὸ μὴ γλύφεσθαι σιδήροις, ἀλλα λίθοις ἕτεροις. Atque talium quidem plures quis sumere posset proprietates. quidam enim lapides eiusmodi vires habent, ut non patiantur, quemadmodum diximus; uti non sculpi ferreis instrumentis, sed aliis lapidibus. Plurimae sane gemmae &lapides sunt quae à ferro nihil patiuntur, sed aut aliis lapidibus sculpendae sint, aut mutuo affrictu, ut Adamas. Ὥλως μὲν, ἡ κατὰ τὰς ἐργασίας καὶ τῶν μειζόνων λίθων πολλὴ διαφορα. ἀλοι πριστοὶ γὰρ· οἱ δὲ γλυπτοὶ, καθάπερ ἐλέχθη, καὶ τορνευτοὶ τυγχάνουσι, καθάπερ καὶ ἡ Μαγνῆτις αὐτὴ λίθος. ἡ καὶ ὄψει περιττὸν ἔχουσα, καὶ, ὡς γε δή τινες θαυμάζουσι, τὴν ὁμοίωσιν τῷ ἀργύρῳ μηδαμῶς οὖσαν συγγενῆ. In summa, quoad facturas, &maiorum lapidum magna differentia est.