# De lapidibus xliii

Theophrastus, De lapidibus, xliii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xliii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xliii

Alii siquidem sectiles, alii sculptiles, uti dictum, & tornatiles sunt; quemadmodum Magnetis ipsa gemma, elegans aspectu; &, ut quidam admirantur, cum argento similitudinem habens, licet nullo modo sit eiusdem generis. Manifestè patet, illum non agere de Magnete, sed de alia gemma; cuius tamen Plinius hoc nomine non meminit. Nisi fortè sit Argyradamas; vel Androdamas argenti nitorem habens. Neque tamen videtur Lapis ille, de quo Agricola dicit, argenti similem esse, constareque ex crustis Lapidum specularium instar: neque enim hic aut sculpi aut tornari potest. Πλείους δʼ εἰσὶν οἱ δεχόμενοι πάσας τὰς ἐργασίας. ἐπεὶ καὶ ἐν Σίφνῳ τοιοῦτός τις ἐστὶν ὀρυκτός. ὃς τρία στείδια ἀπὸ θαλάττης, στρογγύλος καὶ βολώδης. καὶ τορνεύεται καὶ γλύφεται διὰ τὸ μαλακον. ὅταν δὲ πυρωθῇ [καὶ ἀποβαφῇ] τῷ ἐλαίῳ, μέλας τε σφόδρα γίνεται καὶ σκληρός. ποιοῦσι δʼ ἐξ ἀὑτοῦ σκεύη τὰ ἐπιτράπεζα. οἱ μὲν τοιοῦτοι πάντες ὑποδέχονται τὴν τοῦ σιδήρου δύναμιν. ἔνιοι δὲ λίθοις ἄλλοις γλύφονται, σιδήροις δʼ οὐ δύνανται, καθάπερ εἴπομεν. οἱ δὲ σιδηροις μὲν, ἀμβλέσι δέ. Plures autem sunt qui omnes facturas admittunt. Siquidem & in Siphno talis est fossilis. qui tribus stadiis à mari eruitur, rotundus & glebosus, & tornatur & sculpitur propter mollitiem; quum uritur & diluitur oleo, admodum niger fit & solidus. faciunt autem ex eo vasa mensaria. Tales quidem omnes admittunt ferri vim. quidam vero aliis lapidibus sculpuntur, ferro autem nequeunt, ut diximus. quidam autem ferro quidem, sed hebeti. Plinius lib. 36. cap. 22: Sed in Siphnio singulare, quod excalefactus oleo nigrescit durescitque natura mollissimus. Vide quae diximus de lapide ComensiFerro autem hebeti etiam marmora secantur, sed sectura fit non tam à ferro quam ab arena quae affunditur. Observandum autem, καὶ ἀποβαφῇ additum è MSto. Καὶ εἰσὶν . . . . . παραπλησίως δὲ κατὰ τὸ μὴ τέμνεσθαι σιδήρῳ. καὶ τοι καὶ στερώτερα καὶ ἰσχυρότερα τέμνει καὶ σίδηρος, λίθου σκληρότερος ὤν. ἄτοπον δὲ κἀκεῖνο φαίνεται, διότι ἡ μὲν ἀκόνη κατεσθίει τὸν σίδηρον, ὁ δὲ σίδηρος ταύτην μὲν δύναται διαιρεῖν καὶ ῥυθμίζειν, ἐξ ἧς δʼ αἱ σφραγίδες, οὐ.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
