Latin
xliv
Theophrastus, De lapidibus xliv
Unproofread scanNot analysed yet
καὶ πάλιν, ὁ λίθος, ᾧ γλύφουσι τὰς σφραγίδας, ἐκ τούτου ἐστὶν ἐξ οὗπερ αἱ ἀκόναι, ἡ ἐξ ὁμοίου τούτῳ. ἄγεται δὲ ἡ ἐξ Ἀρμενίας. Furlanus: quod perinde est atque si ferro non secarentur. Quanquam &duriora &solidiora secat ferrum, lapide durius existens. Absurdum autem hoc videtur; quod Coticula depascitur ferrum, ferrum autem illam non valet dividere &concinnare; eam ex qua sigilla fiunt, nequaquam: &tamen lapis, quo sigilla sculpuntur, ex eodem est è quo &Coticulae, aut ex simili. Affertur autem ex Armenia. Quomodo hanc lacunam suppleverit Furlanus, Facit &mentionem ex versione licet intelligere. Turnebianae emendationis; quam videre non potui. Quum autem animadverto, quid Philosophus hîc agat; non possum Furlano assentiri: sed magis credo, Theophrastum hoc velle; plures esse controversias &disceptationes de eo quod quidam lapides à ferro nihil patiantur: quandoquidem ferrum durius sit lapide. Illud autem absurdum videri: quod, cum ferrum &Cos à se mutuo patiantur, Cos in lapides, quibus gemmae fotmantur, nihil possit; siquidem lapis, quo gemmae illae scalpuntur, aut Cos sit, aut similis illi natura. Admirationis enim &absurdi ratio in eo est, quod cum lapis, qui agit in ferrum, etiam à ferro vicissim patiatur, non etiam idem fiat in gemmis. Plin. lib. 36. cap. 7: signis è marmore poliendis, gemmisque etiam scalpendis atque limandis, Naxium diu placuit ante alia: ita vocantur Cotes in Cypro insula genitae. Vicere postea ex Armenia vectae.