# De lapidibus xliv

Theophrastus, De lapidibus, xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xliv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xliv

καὶ πάλιν, ὁ λίθος, ᾧ γλύφουσι τὰς σφραγίδας, ἐκ τούτου ἐστὶν ἐξ οὗπερ αἱ ἀκόναι, ἡ ἐξ ὁμοίου τούτῳ. ἄγεται δὲ ἡ ἐξ Ἀρμενίας. Furlanus: quod perinde est atque si ferro non secarentur. Quanquam & duriora & solidiora secat ferrum, lapide durius existens. Absurdum autem hoc videtur; quod Coticula depascitur ferrum, ferrum autem illam non valet dividere & concinnare; eam ex qua sigilla fiunt, nequaquam: & tamen lapis, quo sigilla sculpuntur, ex eodem est è quo & Coticulae, aut ex simili. Affertur autem ex Armenia. Quomodo hanc lacunam suppleverit Furlanus, Facit & mentionem ex versione licet intelligere. Turnebianae emendationis; quam videre non potui. Quum autem animadverto, quid Philosophus hîc agat; non possum Furlano assentiri: sed magis credo, Theophrastum hoc velle; plures esse controversias & disceptationes de eo quod quidam lapides à ferro nihil patiantur: quandoquidem ferrum durius sit lapide. Illud autem absurdum videri: quod, cum ferrum & Cos à se mutuo patiantur, Cos in lapides, quibus gemmae fotmantur, nihil possit; siquidem lapis, quo gemmae illae scalpuntur, aut Cos sit, aut similis illi natura. Admirationis enim & absurdi ratio in eo est, quod cum lapis, qui agit in ferrum, etiam à ferro vicissim patiatur, non etiam idem fiat in gemmis. Plin. lib. 36. cap. 7: signis è marmore poliendis, gemmisque etiam scalpendis atque limandis, Naxium diu placuit ante alia: ita vocantur Cotes in Cypro insula genitae. Vicere postea ex Armenia vectae.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
