# De lapidibus xlix

Theophrastus, De lapidibus, xlix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xlix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xlix

Ochram vero confertam interdum aiunt reperiri, Rubricam omnifariam, ut illa ad misturam colorum pictores utantur, & Ochra auripigmenti loco, eo quod colore nihil differant, videantur autem. Pro ἀνδρείκελα Palatinus codex habet ἀνδρίκελα. Vide quae Furlanus scripsit de voce ἀνδρείκελα è Suida & aliis. Non puto tamen, hic pro colorum mistura sumi, sed potius indicare Theophrastum, pictores ea, utpote vilissima, uti ad prima rudimenta imaginum delineanda. Cl. Salmasius post δοκεῖν delet δέ. Ἀλλὰ Μίλτου τε καὶ Ὦχρας ἐστὶν ἐνιαχοῦ μέταλλα. καὶ κατὰ ταῦτα, καθάπερ ἐν Καππαδοκίᾳ, καὶ ὀρύττεται πολλή. χαλεπὸν δὲ τοῖς μετάλλοις φασὶν εἶναι τὸ πνίγεσθαι. ταχῦ γὰρ καὶ ἐν ὀλίγῳ τοῦτο ποιεῖν. βελτίστη δὲ δοκεῖ μίλτος ἡ Κεία εἶναι. (γίνονται γὰρ πλείους.) ἡ μὲν οὖν ἐκ τῶν μετάλλων. ἐπειδὴ καὶ τὰ σιδήρια ἔχει μίλτον. ἀλλὰ καὶ ἡ Λημνία, καὶ ἦν καλοῦσιν Σινωπικὴν. αὕτη δὲ ἐστιν ἡ Καππαδοκικη. κατάγεται δὲ εἰς Σινωπήν. ἐν δὲ τῷ μικρῷ μεταλλεύεται καθʼ αὐτήν. Verum Rubricae & Ochrae sunt aliquot in locis fodinae, atque ita, quemadmodum in Cappadocia, fodiuntur magna copia. Difficultatem autem his metallis esse quod suffocent; celeriter enim & brevi hoc facere. Optima autem videtur Cea esse, (nascuntur enim plures.) & ipsa è fodinis. Siquidem & ferrariae habent Rubricam. Sed & Lemnia, & quae vocatur Sinopica: haec autem est Cappadocica, & portatur Sinopem. In Lemno autem effoditur per se. Pro ἐνιαχοῦ Palat. Cod. ἐνιοχοῦ. pro eo autem quod in Ald. Edit. erat, ἐν δὲ τῷ μικρῷ, Furlanus substituit, ἐν δὲ τῇ Λήμνῳ: coniecturâ haud malâ. Suspecta autem vox κεία. nam Plinius, diligenter de speciebus Rubricae agens, eius non meminit: Sed lib. 35, cap. 6, tantum dicit: quae Saxis adhaesit, excellit. ed locum eius postea dabimus. Ἔστι δὲ αὐτῆς γένη τρία. ἡ μὲν ἐρυθρὰ σφόδρα. ἡ δὲ ἔκλουλευκος. ἡ δὲ μέση. ταυτὴν αὐτάρκη καλούμεν, διὰ τὸ μὴ μίγνυσθαι. τας δὲ ἑτέρας μιγνύουσι. Sunt autem eius tria geneta. una quidem valde rubra. altera subcandida. tertia media: quam vocamus sibi sufficientem; quia non miscetur; caeteras enim miscent.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
