# De lapidibus xlvii

Theophrastus, De lapidibus, xlvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xlvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xlvii

Lapidum itaque differentiae & vires in his consistunt fere. Terrae autem, pauciores quidem, sed magis propriae. Nam & liquari & alterari & rursus indurari & ipsi accidit. Liquescit enim cum fusilibus & fossilibus, quemadmodum & lapis. Mollitur etiam, & lateres ex ea faciunt: varios quidem & aliter atque aliter compositos: omnes autem urendo & molliendo faciunt. Εἰ δὲ καὶ ὁ ὕελος ἐκ τῆς ὑελίδος, ὥς τινές φασι, καὶ αὕτη πυκνώσει γίνεται· ἰδιωτάτη δʼ ἡ τῷ χαλκῷ μιγνυμένη· πρὸς γὰρ τὸ τήκεσθαι καὶ μίγνυσθαι καὶ δύναμιν ἔχει περιττὴν, ὥστε τῷ κάλλει τῆς χρόας ποιεῖν διαφοράν. Si autem vitrum ex vitriaria terra fiat, ut quidam affirmant, & ipsum ustione generatur; praestantissimum autem aere admixto. Nam praeterquàm quod liquatur & miscetur, facultatem habet praestantem, ita ut pulchritudine coloris differentiam constituat. Suspectum est quod hîc dicitur de aere. neque enim apud Plinium, lib. 36. cap. 26, ubi veteres novosque vitri faciendi modos recenset, aeris mixti meminit: nisi forte Cyprium, quod iungit cum nitro, pro aere velimus accipere; quod tamen mihi non fit verisimile. Malim legere τῷ χάλικι, id est, Calculis. nam eorum meminit Plinius capite supra dicto. Περὶ δὲ Κιλικίαν ἐστί τις ἡ ἕψεται γῆ, καὶ γίνεται γλισχρα. Ταύτῃ δʼ ἀλείφουσι τὰς ἀμπέλους ἀντὶ ἰξοῦ πρὸς τοὺς ἰπάς. εἴη δʼ ἂν λαμβάνειν καὶ ταύτας τὰς διαφορὰς ὅσαι πρὸς τὴν ἀπολίθωσιν εὐφυεῖς· ἐπεὶ αἵγε, τοὺς τούτων ποιοῦσαι χυμοὺς μοὺς διαφόρους ἀλλήλων, τινʼ ἔχουσαι φύσιν, ὥσπερ καὶ αἱ τὰς τῶν φυτῶν. In Cilicia autem quaedam est terra quae coquitur & fit lenta: qua inungunt vites loco visci contra convolvulos.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
