# De lapidibus xviii

Theophrastus, De lapidibus, ERRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xviii

Lapidibus autem & istae proprietates sunt & praeter istas quae accidunt secundum vires, efficiendi aut patiendi, aut non patiendi. liquabiles enim, alii non liquabiles; & combustibiles, alii non combustibiles; & alia his similia. & in ipsa combustione & ignitione plures habent differentias. Sententia est: lapides habere & proprietates illas quod coloribus, tenacitate, laevore & densitate differant, pro diversitate fluxuum, è quibus materia eorum coagmentata est: & praeter illas etiam eas quae à diversis viribus oriuntur, quibus sit, ut in alia aut agant, aut ab aliis patiantur, aut non patiantur: exempli gratia, quod alii liquabiles sint, alii non, &c. atque adeo diversimode in liquatione & combustione patiantur; ut postea singulatim explicabit. Prius autem, antequam liquationem & combustionem prosequatur, proprietates quasdam peculiares & raras explicat. Ἔνιοι δὲ τοῖς χρώμασιν ἐξομοιοῦν λέγονται δυνάμενοι τὸ ὕδωρ, ὥσπερ ἡ σμάραγδος. οἱ δʼ ὅλως ἀπολιθοῦν τὰ τιθέμενα εἰς ἑαυτοὺς. ἕτεροι δὲ ὁλκήν τινα ποιεῖν. Οἱ δὲ βασανίζειν τὸν ἄργυρον, ὥσπερ ἥ τε καλουμένη λίθος Ἡράκλεια, καὶ ἡ Λυδή. Quidam autem dicuntur similem sibi colore aquam redbere, ut Smaragdus; alii prorsus in lapides commutare quae in iis sunt posita; alii attractum quendam facere; alii probare aurum, ut lapis appellatus Herculeus & Lydius. Sententia manifesta est. In Smaragdo non potui hanc vim observare. Eorum, qui petrificent, non dat hîc exemplum: sed a Plinius, agens de Assio lapide: Mutianus, inquit, specula quoque & strigiles & vestes & calceamenta illata omnia lapidea fieri, author est. ΘαυΘαυμασιωτάτη δὲ καὶ μεγίστη δύναμις, εἴπερ ἀληθὲς, ἡ τῶν τίκτων. Mirabilissima autem & maxima vis, si modo vera, eorum qui pariunt. In editis est τῶν τηκτῶν: Sed Pal. Codex habet τῶν τίκτων. Et ita sane necesse est. neque enim mirum, aliquos lapides liquabiles esse; plura enim infra daturus est eorum genera.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
