# De lapidibus xxi

Theophrastus, De lapidibus, ERRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxi

οἱ δὲ καὶ ἐν ἑτέροις εὑρίσκονται διακοπτομένοις. ὀλίγοι δὲ καὶ οἱ περὶ τὴν πύρωσιν καὶ καῦσιν. ὑπὲρ ὧν καὶ πρῶτον ἴσως λεκτεον, τίνας καὶ πόσας ἔχουσιν διαφοράς. Atque tales quidem sunt differentiae, quemadmodum dictum fuit, communes pluribus; quae vero secundum vires praedictas sunt, non item totis accidunt aut compagibus lapidum aut magnitudinibus. Quidam etiam rari omnino sunt & parvi, quemadmodum Smaragdus, & Sarda, & Carbunculus, & Sapphirus, & fortassis omnes qui scalpuntur in gemmas. quidam etiam reperiuntur in aliis fissis. Pauci etiam sunt qui uri possunt. De quibus & primum tamen dicendum, quas & quales habeant differentias. In editis lacuna erat post σχεδόν. Quam ita supplendam iudicat Cl. Salmasius in Solin. pag. 98. atque ibidem observat, primum & vetustissimum apud Graecos usum horum minimę formae lapillorum fuisse ut sculperentur, auroque includerentur, digitoque gestarentur ad signandum. Κατα δὴ τὴν πύρωσιν οἱ μὲν τήκονται καὶ ῥέουσιν, ὥσπερ οἱ μεταλλευτοί. ῥεῖ γὰρ ἅμα τῷ ἀργύρῳ καὶ τῷ χαλκῷ καὶ σιδήρῳ καὶ ἡ λίθος ἡ ἐκ τούτων, εἰ τοίνυν διὰ τὴν ὑγρότητα τῶν ὑπαρχόντων, εἴτε καὶ διʼ αὐτας. ὡσαύτως δὲ καὶ οἱ πυρομάχοι, καὶ οἱ μύλιαι, ῥέουσιν οἷς ἐπιτιθέασιν οἱ καὶοντες. Quod autem ad ustionem attinet, quidam liquantur & fluunt, quemadmodum metallici. fluunt enim simul cum argento & aere & ferro lapides qui ex illis sunt: sive propter humiditatem eorum quae ipsis accedunt, sive per se. Ad eumdem modum & Pyromachi & Molares fluunt, cum iis, quibus superponunt urentes. Manifeste agit de illis metallicis lapillis, quos hodie vocant fluores, de quibus videndus Agricola & alii qui de rebus metallicis scripserunt. Addit illis & Pyromachos & Molares, quos hodie ut & antiquitus vocamus Pyritas: Plinius autem lib. 36, cap.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
