Latin
ERRATA
Theophrastus, De lapidibus xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Φασὶ δὲ καὶ τῶν ἡλιουμένων τοὺς μὲν ἀναξηραινεσθαι τελείως, ὥστʼ ἀχρείους εἶναι μὴ καταβρεχθέντας πάλιν καὶ συνικμασθέντας· τοὺς δὲ καὶ μαλακτέρους καὶ διαθραύστους μᾶλλον. φανερὸν δὲ ὡς ἀμφοτέρων μὲν ἐξαιρεῖσθαι τὴν, ὑγρότητα. συμβαίνει δὲ τοὺς μὲν πυκνούς ἀποξηραινομένους σκληρύνεσθαι· τοὺς δὲ μανοὺς, καὶ ὧν ἡ φύσις τοιαύτη, θραυστοὺς εἶναι καὶ τηκτούς. Aiunt autem, etiam eos, qui insolantur, alios exsiccari penitus, ita ut inutiles sint nisi rursus maceratio humefacti: alios vero molliores &fragiliores fieri. Manifestum autem, utrorumque humorem extrahi. Accidit autem, densos, ubi exsiccati fuerint, indurescere; raros vero, &quorum similis natura, fragiles esse &liquabiles. Sententia est: sicut in quibusdam humiditatis omnis extractio, sive à Sole sive ab igne, efficit ut amplius liquari non possint: ita in aliis effici, ut qui densioris sunt materiae, extracto omni humore magis indurescant; rarioris vero seu porosioris, fragiliores atque adeo liquabiles esse. Animadvertendum autem, in Ald. Edit esse, καὶ ὧν ἡ σύμφυσις τοιαύτη. quod &Furlanus expressit; quorum compactio eiusmodi est. licet ediderit φύσις. quod magis videtur convenire. Ἔνιοι δὲ τῶν θραυστῶν ἀνθρακοῦνται τῇ θραύσει, καὶ διαμένουσι πλείω χρόνον. ὥσπερ οἱ περὶ Βίνας ἐν τῷ μετάλλῳ. οὓς ὁ ποταμὸς καταφέρει. καίονται γὰρ ὅταν ἄνθρακες ἐπιτεθῶσι, καὶ μέχρι τούτου χρείας φυσᾷ τις. εἶτʼ ἀπομαραίνονται, καὶ πάλιν καίονται. διὸ καὶ πολύν χρόνον ἡ χρῆσις. ἡ δʼ ὀσμὴ βαρεῖα σφόδρα καὶ δυσχερὴς. Quae Furlanus ita vertit. Quin &nonnulli fragilium lapidum, dum franguntur, in Carbones evadunt, &diutius permanent. quales sunt ad Benas, in metallo, quos flumen defert.