# De lapidibus xxv

Theophrastus, De lapidibus, ERRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxv

ita ut simul & colorem mutet & densitatem: niger enim & laevis est, & densus, antequam uratur. Nascitur hic in pumice separatus alibi & alibi, quemadmodum in cellulâ, & non continuus. Vbi & in Melo aiunt pumicem in alio quodam lapide nasci. Et hic quidem illi quasi oppositè, siquidem hic lapis liparaeo dissimilis. Lipara est Aeoliarum Insularum una; Plinius autem scribit lib. 36, cap. 21; Pumices laudatissimi sunt in Melo, Scyro, & Aeoliis insulis. Quae autem sit differentia inter eos, hic explicat Author. Ἐκπωροῦται δὲ καὶ ὁ ἐν τετράδι τῆς Σιλελίας γινόμενος. τοῦτο δὲ τὸ χωρίον ἐστὶ κατὰ Λιπαραν. ὁ δὲ λίθος ἐν τῇ ἄκρᾳ τῇ Ἐρινεάδι καλουμένῃ πολὺς. ὁμοίως ταῖς Βίναις καιόμενος, οσμὴν ἀφίησιν ἀσφάλτου. τὸ δʼ ἐκ τῆς κατακαύσεως ὅμοιον γίνεται γῆ κεκαυμένῃ. Exinanitur autem & qui in Tetrade Siciliae nascitur: qui locus è regione Liparae est. Lapis vero in Promontorio Erineade vocato multus. instar eorum qui in Binis reperiuntur ustus, odorem findit bituminis. quod autem ab ustione fit reliquum, simile fit terrae exustae. Pro τετράδι Pal. Cod. τεταρίδι; sed neutrius in Sicilia mentionem invenio apud Geographos. Apparet autem, hos lapides, qui gravem hunc odorem emittunt, è bituminosa materia constare. Οὓς δὲ καλοῦσιν εὐθὺς ἄνθρακας, τῶν θρυπτομένων διὰ τὴν χρείαν, εἰσὶ γεώδεις. ἐκκαίονται δὲ καὶ πυροῦνται καθάπερ οἱ ἄνθρακες. εἰσὶ δὲ περί τε τὴν Λιγυστικὴν, γυστικὴν, ὅπου καὶ τὸ ἤλεκτρον, καὶ ἐν τῇ Ἠλείᾳ, βαδιζόντων Ὀλυμπίαζε τὴν διʼ ὄρους. οἷς καὶ οἱ χαλκεῖς χρῶνται. Furlan. Quos autem Carbones vocant; qui propter usum franguntur, terreni sunt. uruntur autem & incenduntur ut Carbones. Sunt hi in Liguria, ubi etiam Succinum est, & in Elide, Olympiam per montes petentibus.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
