Latin
ERRATA
Theophrastus, De lapidibus xxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Plinii locus ita se habet lib. 37. cap. 7: Ex eodem genere ardentium lychnitis appellata, à lucernarum accensarum praecipua gratia. (Salmas. corrigit; à lucernarum accensu; tum praecipuae gratiae.) Nascitur circa Orthosiam, totaque Caria, ac vicinis locis, sed probatissima in Indis, quam quidam remissiorem Carbunculum esse dixerunt, &c. Nihil autem Plinius toto hoc loco de fragilitate: sed contra; Omnia, inquit, haec genera scalpturae contumaciter resistunt, partemque cerae in signo tenent. Quin etiam si daretur fragiles fuisse, non propterea mirum esset ab igne nihil pati. Οὐ γὰρ οὐδʼ ὥσπερ ἡ κίσσηρις καὶ τέφρα δόξειεν ἂν, διὰ τὸ μηδὲν ἔχειν ὑγρόν. Ταῦτα γὰρ ἄκαυστα καὶ ἀπύρωτα, διὰ τὸ ἐξῃρῆσθαι τὸ ὑγρόν. Non enim neque sicut pumex &Cinis videantur utique, quod nihil habeant humidi: haec enim non comburuntur, neque accenduntur, quia extractum est humidum. Ἐπεὶ καὶ τὸ ὅλον ἡ κίσσηρις ἐκ κατακαύσεως δοκεῖ τισι γίνεσθαι. πλὴν τῆς ἐκ τοῦ ἀφροῦ τῆς θαλάσσης συνισταμένης λαμβάνουσι δὲ τὴν πίστιν διὰ τῆς αἰσθήσεως. Siquidem in totum pumex ex combustione videtur quibusdam fieri. Praeter illum qui ex spuma maris concrescit. Cuius argumentum capiunt per sensum. Perperam opinantur quidam Alcyonium hîc innui ab Authore, quod bene observavit Furlanus. Ἔκ τε τῶν περὶ τοὺς Κρατῆρας γενομένων, καὶ ἐκ τῆς διαβάρου λίθου τῆς φλογουμένης, ἢ καὶ κισσηροῦται. μαρτυρεῖν καὶ οἱ τόποι δοκοῦσιν. ἐν οἷς ἡ γένεσις. καὶ γὰρ ἐν τοῖς μάλιστα καὶ ἡ κίσσηρις. Τάχα δʼ ἡ μὲν οὕτως, αἱ δʼ ἄλλως. καὶ πλείους τρόποι τῆς γενέσεως Item ex iis qui in Crateribus nascuntur; &ex diabaro lapide adusto; quio pumicescit. Testari quoque videntur loca in quibus nascuntur. nam in ardentibus locis potissimum pumex. Forte autem hic quidem hoc modo, alii alio; &plures sunt modi generationis. Pro eo quod editur, καὶ γὰρ ἐν τοῖς μάλιστα, Salmasius legendum dubitat, καὶ γὰρ ἐν Αἴτνῃ: neque enim aliter commode locum exponi posse. Sed quis sit diabarus lapis, quaerendum; neque enim invenio alibi eius mentionem. Suspicor corruptum esse nomen pro Arabo, de quo Plin. lib. 36. cap. 21 Arabus (pro quo tamen Cl. Salmasius legit Arabicus) lapis ebori similis, dentifriciis accommodatur crematus.