Latin
ERRATA
Theophrastus, De lapidibus xxx
Unproofread scanNot analysed yet
Differunt autem inter se &colore &densitate &gravitate. colore quidem, quod niger sit, ex rivo Siciliae. densus etiam &gravis hic, uti &Molaris. Nascitur enim &talis pumex, &gravitatem habet &densitatem, &in usu longe pretiosior est caeteris. Scissilis autem magis ille è rivo quam levis &albus: maxime autem scissilis ex ipso mari. In editis ante legebatur τε καὶ μαλώδης; pro quo Turnebus legerat ἀλμώδης: Sed Iosep. Scaliger comment. in Aetnam emendavit μυλώδης, quod &Furlanus secutus est. Pro τμητικὴ autem Furlanus videtur legisse σμηκτική. Vertit enim, ad detergendum magis valet: quod quidem magis videtur convenire, licet Codices hoc non prodant. Exordium autem huius paragraphi non caret vitio. nam alienum est hic, agere de arena. Legerem ita, ἐλαφρὰ δὲ σφόδρα καὶ ἀμμώδης ἐν Μήλῳ πασα μέν. Nam cum Plinius agit de optimo pumice, ei etiam natales assignat in Melo: &addit, Probatio in candore, minimoque pondere, &ut quam maxime spongiosi aridique sint, ac teri faciles, nec harenosi in fricando. Denique pro θαλάσσης αὐτοῦ è Palat. Cod. substituimus αὐτῆς. Καὶ περὶ μὲν κισσηρίδος ἐπὶ τοσοῦτον εἰρήσθω. περὶ δὲ τῶν πυρουμένων καὶ τῶν ἀπυρώτων λίθων, ἀφʼ ὧν καὶ εἰς τοῦτο ἐξέβημεν, ἐν ἄλλοις θεωρητέον τὰς αἰτίας. Atque de pumice quidem hactenus dictum sit. De lapidibus autem combustilibus &non combustilibus, à quibus huc usque digressi sumus, causae alibi considerandae. Τῶν δὲ λίθων καὶ ἄλλαι [διαφοραὶ] τυγχάνουσιν. ἐξ ὧν καὶ τὰ σφραγίδια γλύφουσιν. Furlan. Sunt &aliae lapidum differentiae, ex quibus &sigilla sculpunt.