Latin
ERRATA
Theophrastus, De lapidibus xxxii
Unproofread scanNot analysed yet
positos autem in Iovis obelisco Smaragdos quatuor, longitudine quadraginta cubitorum, latitudine vero partim quatuor, partim duorum. atque haec quidem ita ab ipsis referuntur. Lacunam autem putat Salmas. haud aliter supplendam, quam legendo, μὲν γὰρ φασι. Pro ὀβελίσκῳ Σμαράγδους; ὀβελίσκους Σμαράγδου. Plinius hunc locum ita refert: Theophrastus tradit, in Aegyptiorum commentariis reperiri, regi eorum à rege Babylonio missum smaragdum munere IV cubitorum longitudine, &trium latitudine; &fuisse apud eos in Iovis delubro obeliscum è IV Smaragdis, XI cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quatuor, in parte duorum. Videtur ergo legisse, οβελίσκον ἐκ σμαράγδων τεττάρων. Τῶν δὲ . . . . . ανῶν καλουμένων ὑπὸ πολλῶν, ἢ ἐν Τύρῳ μεγστη. στήλη γὰρ ἐστιν εὐμεγέθης ἐν τῷ τοῦ Ἡρακλέους ἱερῳ. εἰ μὴ ἄρα ψευδὴς Σμάραγδος. καὶ γὰρ τοιαύτη γίνεταί τις φύσις. Furlan. Ex iis autem qui à multis Bactriani dicuntur, maximus in Tyro est. Pila enim est satis magna in Herculis templo. Nisi forte pseudo smaragdus sit. Nam &talis nascitur quaedam substantia. Corruptus est locus. Primo lacunam Turnebus supplevit, legendo, Tανῶν quia Plinius inter species Smaragdi ponit Tanon. Furlan. Bακτριανῶν. quia Theophrastus paulo post mentionem eorum facit. Sed ut verum fatear, neutra correctio mihi adhuc satisfacit.