# De lapidibus xxxiii

Theophrastus, De lapidibus, ERRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxiii

Plinius: se autem scribente (Theophrasto) esse in Tyro Herculis templo stantem pilam è Smaragdo; nisi potius pseudo-Smaragdus sit. Nam & hoc genus reperiri, &c. In editione Aldina est: Τῶν δὲ . ανῶν καλομένων &c. Γίνεται δὲ ἐν τοῖς ἐν ἐφικτῷ καὶ γνωρίμοις τόποις, διτταχοῦ μάλιστα, περί τε Κύπρον ἐν τοῖς χαλκωρυχείοις, καὶ ἐν τῇ νήσῳ τῇ ἐπικειμένῃ Καρχηδόνι. καὶ ἰδιωτέρους εὑρίσκουσιν ἐν ταύτῃ. μεταλλεύεται γὰρ ὥσπερ τἆλλα καὶ ἡ φύσις. καὶ ῥάβδους ποιοῦσιν ἐν Κύπρῳ αὐτὴν καθʼ αὐτὴν πολλάς· εὑρίσκονται δὲ σπάνιαι μέγεθος ἔχουσαι σφραγίδος, ἀλλʼ ἐλάττους αἱ πολλαί. διὸ καὶ πρὸς τὴν κόλλησιν αὐτῇ χρωνται τοῦ χρυσίου. κολλᾷ γὰρ ὥσπερ ἡ χρυσοκόλλα. καὶ ἔνιοι γε δὴ καὶ ὑπολαμβάνουσι τὴν αὐτὴν φύσιν εἶναι. καὶ γὰρ τὴν χρόαν παρόμοια τυγχάνουσιν. Nascitur autem in locis accessis & notis, duobus praesertim. In Cypro in aeris fodinis, & in Insula obiacente Carthagini: etiam pretiosiores seu genuinos inveniunt in hac. Effoditur enim ut & aliud genus. Et Venas agunt in Cypro coniunctim plures. Inveniuntur autem rari magnitudinem sigilli habentes, sed minores longe plures. Quamobrem & ad ferruminationem auri utuntur. Ferruminat enim instar Chrysocollae. Quidam etiam existimant, eandem esse naturam: sunt enim colore persimiles. Salmasius pro Καρχηδόνι legendum censet Chalcedoni. Quem vide in Solin. pag. 195. Plinius tamen lib. 37. c. 5: Carchedonii nescio an in totum exoleverint, postquam metalla aeris ibi defecerunt; & semper tamen vilissimi fuere minimique. Sed hîc quoque Cl. Salmasius legit Chalcedonii. Haec autem omnia accipienda sunt de pseudo- smaragdis. Idem pro ἐν τῇ νήσῳ legit ἐν Δημονήσῳ. quem vide in Solinum pag. 717. Ἀλλαʼ ἡ μὲν χρυσοκόλλα δαψιλὴς καὶ ἐν τοῖς χρυσείοις, καὶ καὶ ἔτι μᾶλλον ἐν τοῖς Χαλκορυχείοις, ὥσπερ ἐν τοῖς περὶ τοὺς τόπους. Verum Chrysocolla copiosa etiam in aurariis, & adhuc magis in aerifodinis: sicuti & in locis qui circa illa sunt. Plin. lib. 33. cap. 5. de Chrysocolla: Laudatiorem in aerariis metallis, & proximam in argentariis fieri, compertum est. Invenitur & in plumbariis; vilior & in aurariis. Ἡ δὲ Σμάραγδος σπανία, καθάπερ εἴρηται. δοκεῖ γὰρ ἐκ τῆς Ἰάσπιδος γίνεσθαι.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
