# De lapidibus xxxv

Theophrastus, De lapidibus, xxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/xxxv

ὡς καὶ τῆς τροφῆς διαφερούσης, καὶ τοῦ πονεῖν, ἢ μὴ πονεῖν, [καὶ τοῦ σώματος ὅλως φύσεως, ἢ τὸ μὲν ξηρότερον], τὸ δʼ τῆς ὑγρότερον. εὑρίσκουσι δʼ ἀνορύττοντες οἱ ἔμπειροι. κατακρύπτεται γὰρ καὶ ἐπαμᾶται γῆν ὅταν οὐρήσῃ. γίνεται δὲ καὶ κατεργασία τις αὐτοῦ πλείων. Porro autem pellucida sunt valde & ignea: meliora autem è feris quam ex cicuribus; & è maribus quam è foemellis: utpote & nutrimenti differentis; & aut laborare aut non laborare, & omnino totius corporis naturae, quatenus hoc siccius, illud vero humidius. Inveniunt autem fossores periti. Abscondit enim & aggerat arenam cum minxerit. poliendo autem multum operae sumitur. Animalis nomen non prodit, sed è lapidis etymo vult intelligi. Illud autem furculis inclusum est, è Codice Palatino additum. Respexit ad hanc historiam Plinius lib. VIII. cap. 38. & lib. 37. cap. 11. Demostratus Lyncurion id vocat, (nimirum succinum,) & fieri ex urina Lyncum bestiarum, è maribus fulvum & igneum, è foeminis languidius & candidum. Denique ibidem cap. 3: Fieri autem ex urina quidem Lyncis, sed egestam terra protinus bestia operiente eam, quoniam invideat hominum usui. Esse autem qualem in igneis succinis colorem, scalpique. Ἐπεὶ δὲ καὶ τὸ ἤλεκτρον λίθος. καὶ γὰρ ὀρυκτὸν τὸ περὶ Λιγυστικὴν. καὶ τούτων ἄν ἡ τοῦ ἕλκειν δύναμις ἀκολουθοίη. μάλιστα δʼ ὅτι δηλος καὶ φανερωτάτη τὴν σίδηρον ἄγουσα. γίνεται δὲ καὶ αὕτη σπανία καὶ ὀλιγαχοῦ. καὶ αὕτη μὲν δὴ συναριθμείσθω τὴν δύναμιν ὁμοίαν ἔχειν. Siquidem & Succinum lapis est; etenim fossile in Liguria; & hos quidem rapiendi vis consequatur necesse est; potissimum quia clarum & manifestissimum est quod ferrum ducat. Nascitur autem & ipsa rara & paucis locis, & quidem annumeretur similem virtutem habere.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
