Latin
Lines 1.126-1.130
Thomas à Kempis, Liber Primus 1.126-130
Not analysed yet
8. Quis memorabitur tui post mortem, et qui orabit pro te? Age, age nunc charissime quidquid pro te agere potes, quia nescis quando morieris. Nescis etiam, quid tibi post mortem sequatur. Dum tempus habes, congrega divitias immortales. Præter salutem tuam nihil cogites. Solum quæ Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos venerando Sanctos, et actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in æterna tabernacula.
9. Serva te tanquam peregrinum et hospitem super terram, ad quem nihil spectat de mundi negociis. Serva cor liberum, et ad Deum sursum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc gemitus et preces quotidianas cum lacrymis dirige, ut spiritus tuus mereatur post mortem ad Dominum feliciter transire.
Cap. 24. De judicio et poenis peccatorum.
1. In omnibus rebus respice finem, et qualiter ante districtum judicem stabis, cui nihil est occultum, qui muneribus non placatur, nec escusationes recipit, sed quod justum est, judicabit. O miserrime et insipiens, quid respondebis Deo, omniamala tua scienti, qui interdum times vultum hominis irati? Ut quid non prævides tibi in judicii die? Quando nemo poterit per alium excusari vel defendi, sed unusquisque sufficiens onus suum portabit sisi ipsi. Nunc labor tuus est fructuosus, fletus acceptabilies, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.
2. Habet magnum et salubre purgatorium homo patiens, qui suscipiens injurias, plus dolet de alterius malitia, quam de sua injuria, qui pro contrariantibus sibi libenter orat, et ex corde culpas indulget; qui veniam ab aliis petere non retardat, qui facilius miseretur quam irascitur, qui sibi ipsi violentiam frequenter facit, et carnem suam omnino spiritui subjugare conatur. Melius est modo purgare peccata, et vitia resecare, quam in futuro purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem, quem ad carnem habemus.