Latin
Lines 1.139-1.142
Thomas à Kempis, Liber Primus 1.139-142
Not analysed yet
3. Spera in Domino et fac bonitatem, ait Propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Unum est quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit: horror difficultatis seu labor certaminis. Illi maxime præ aliis in virtutibus proficiunt, qui ea quæ sibi magis gravia et contraria sunt vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit, et gratiam meretur ampliorem, ubi magis se ipsum vincit, et in spiritu mortificat.
4. Sed non omnes habent æque multum ad vincendum et moriendum. Diligens autem æmulator valentior erit ad proficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem juvant, videlicet subtrahere se violenter ad quod natura vitiose inclinatur, et ferventer instare pro bono, quo amplius quis indiget. Illa etiam magis studeas cavere et vincere quæ tibi in aliis frequentius displicent.
5. Ubique profectum tuum capies ut si bona exempla videas vel audias, de imitandis accendaris. Si quid autem reprehensibile confideraveris, cave ne idem facias, aut si aliquando fecisti, citius emendare te studeas. Sicut oculus tuus alios confiderat, sic iterum ab aliis notaris. Quam jucundum et dulce est videre fervidos et devotos Fratres bene morigeratos et disciiplinatos. Quam triste est et grave videre inordinate ambulantes, qui ea ad quæ vocati sunt non exercent. Quam nocivum est negligere vocationis suæ propositum, et ad non comissia sensum inclinare.
6. Memor esto arrepti propositi, et imaginem crucifixi tibi propone. Bene verecundari potes inspecta vita Jesu Christi, quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei fuisti. Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet. Nec opus est ut extra Jesum aliquid melius quærat. O, si Jesus crucifixus in cor nostrum veniret, quam cito et sufficienter docti essemus. Religiosus fervidus bene omnia portat et capit, quæ illi jubentur.