# Liber Primus 1.143-147

Thomas à Kempis, Liber Primus, Lines 1.143-1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-primus/1.143

7. Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribulationem et ex omni parte patitur angustiam, quia interiori consolatione caret, et exteriorem quærere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinæ. Qui laxiora quærit et remissiora, semper in angustiis erit, quia unum aut reliquum displicebit sibi.
8. Quomodo faciunt tam multi alii Religiosi qui satis arctati sunt sub disciplina claustrali, rare execunt, abstracte vivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur, multum laborant, parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt, et orationes prolongant, frequenter legunt et se in omni disciplina custodiunt. Attende Cartusienses et Benedictinos, et Cistercienses ac diversæ religionis Monachos et Moniales qualiter omni nocte ad psallendum Deo surgunt. Et ideo turpe esset, ut tu debeas in tam sancto opere dormitare et pigritare, ubi tanta multitudo Religiosorum incipit Deo jubilare.
9. O, si nihil aliud faciendum incumberet, nisi Dominum Deum nostrum tot corde et ore laudare. O, si nunquam indigeres comedere, nec bibere, nec dormire, sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare, tunc multo felicior esses, quam modo carni ex qualicumque necessitate serviens. Utinam non essent istæ necessitates, sed solummodo spirituales animæ refectiones, quas heu satis raro degustamus.
10. Quando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem quærit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit, tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit, tunc nec pro magno lætabitur, nec pro modico contristabitur, sed ponit se integre, et fiducialiter in Deo, qui est ei omnia in omnibus, cui nihil utique parit, nec moritur, sed omnia ei vivunt, et ad nutum incunctanter deserviunt.
11. Memento semper finis, et quia perditum non redit tempus, sine sollicitudine, et diligentia nunquam acquires virtutes. Si incipis tepescere, incipis male habere. Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem, et senties leviorem laborem propter Dei gratiam et virtutis amorem. Homo fervidus et diligens ad omnia est paratus. Major labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non devitat defectus, paulatim labitur ad majora. Gaudebis semper de vespere, si diem expendes fructuose. Vigila semper te ipsum et quidquid de aliis sit non negligas te ipsum. Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen.

---

Thomas à Kempis, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis1.shtml.
