# Liber Primus 1.33-39

Thomas à Kempis, Liber Primus, Lines 1.33-1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-primus/1.33

2. Non glorieris in divitiis si adsint, nec in amicis quia potentes sunt, sed in Deo qui omnia præstat, et se ipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis, quæ modica etiam infirmitate corrumpitur et foedatur. Non placeas tibi ipsi, de humilitate aut ingenio ne displiceas Deo, cujus est totum quidquid boni naturaliter habemus.
3. Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis qui scit quid est in homine. Non superbias de operibus bonis, quia aliter sunt judicia Dei quam hominum, cui sæpe displicet, quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet ut te hominibus supponas, nocet autem plurimum, si vel uni te præponas. Jugis pax cum humili, in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.
Cap. 8. De cavenda nimia familiaritate.
1. Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente, et timente Deum age causam tuam? Cum juvenibus et extraneis rarus esto, cum divitibus noli blandiri, et coram magnatis non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quæ ædificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri, sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis ejus opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.
2. Charitas est habenda ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit ut persona ignota ex bona fama lucescit, tum præsentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliis placere ex convictione nostra, et incipimus magis displicere morum improbitate in nobis considerata.
Cap. 9. De obedientia et subjectione.
1. Valde magnum est in obedientia stare, sub Prælato se vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est stare in subjectione, quam in prælatura. Multi sunt sub obedientia magis ex necessitate, quam ex charitate, et illi poenam habent, et leviter murmurant, nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre hic vel ibi non invenies requiem, nisi in humili subjectione sub Prælati regimine. Imaginatio locorum, et mutatio multos fefellit.

---

Thomas à Kempis, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis1.shtml.
