# Liber Primus 1.86-91

Thomas à Kempis, Liber Primus, Lines 1.86-1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-primus/1.86

6. O, tepor et negligentia status nostri, quod tam cito declinamus a pristino fervore et jam tædet vivere præ lassitudine et tepore. Utinam in te penitus non dormiret profectus virtutum, qui multa sæpius exempla vidisti devotorum.
Cap. 19. De exercitiis boni Religiosi.
1. Vita boni Religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis interius qualis ab hominibus videtur exterius. Et multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tamquam Angeli in conspectu ejus mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus ac dicere: Adjuva me Deus in bono proposito et sancto fervitio tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est, quod hactenus feci.
2. Secundum propositum nostrum est cursus profectus nostri, et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens sæpe deficit, quid faciet ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit defertio propositi nostri. Et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum in gratia potius Dei, quam in propria patientia pendet. In quo et semper confidunt quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via ejus.
3. Si pietatis causa, aut fraternæ utilitatis proposito, quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem tædio animi, vel negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentitur. Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et proponenda sunt illa præcipue quæ amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt, et ordinanda, quia utraque expediunt ad proprium profectum.
4. Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus semel in die, mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione, quia in his forsan Deum sæpius offendisti ex proximum. Accinge te sicut vir fortis contra diabolicas nequitias, fræna gulam et omnem carnis inclinatinem facilius frænabis. Numquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus æqualiter assumenda.

---

Thomas à Kempis, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis1.shtml.
