# Liber Primus 1.92-97

Thomas à Kempis, Liber Primus, Lines 1.92-1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-primus/1.92

5. Quæ communia non sunt, non sunt foris ostendenda, nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad singularia promptior. Sed expletis integre et fideliter debitis, et injunctis, si jam ultra tempus vacat, redde te tibi, prout tua devotio desiderat. Non possunt omnes habere exercitium unum, sed aliud isti, aliud illi magis deservit, et pro temporis congruentia diversa placent exercitia, quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus, aliis indigemus tempore tentationis, et aliis tempore pacis et quietis. Alia, cum tristamur, libet cogitare, et alia, cum læti in Domino fuerimus.
6. Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia, et Sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus quasi tunc de sæculo migraturi, et ad æternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos præparare debemus in devotis temporibus, et devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tanquam in brevi laboris nostri præmium a Deo percepturi.
7. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene paratos, atque indignos tantæ gloriæ, quæ revelabitur in nobis tempore præfinito et studeamus nos melius ad exitum præparare. Beatus servus ait Evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.
Cap. 20. De amore solitudinis et silentii.
1. Quære aptum tempus vacandi tibi, de beneficiis Dei frequenter cogita. Relinque curiosa, tales potius perlege materias, quæ compunctionem magis præstent quam occupationem. Si te subtraxeris a superfluis locutionibus et curiosis circuitionibus nec non a novitatibus et remoribus audiendis, invenies tempus sufficiens et aptum bonis meditationibus insistendis. Maximi Sanctorum humana consortia ubi poterant vitabant et Deo in secreto vivere eligebant.
2. Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii. Hoc sæpius experimur, quando diu confabulamur. Facilius est enim tacere quam in verbo non excedere. Facilius est domi latere quam foris se posse sufficienter custodire. Qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire, oportet eum cum Jesu a turba declinare. Nemo secure apparet nisi qui libenter latet. Nemo secure præcipit nisi qui obedire didicit. Nemo secure gaudet nisi qui testimonium bonæ conscienitæ habet.

---

Thomas à Kempis, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis1.shtml.
