Latin
1.1 to 1.7
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.1-7
Not analysed yet
De devota exhortatione ad sacram Corporis Christi communionem. Vox Christi dicit. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis quem ego dabo caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite: hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem, et bibit meam sanguinem, in me manet et ego in eo. Verba quæ ego locutus sum nobis, spiritus et vita sunt. Cap. I. Cum quanta devotione Christus sit suscipiendus. 1. Hæc sunt verba tua, Christe, Veritas æterna, quamvis non in uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua grantater mihi et fideliter sunt accipienda, tua sunt, et tu ea protulisti, et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti: libenter suspicio ea ex ore tuo, ut aptius inferantur cordi meo. Excitant me verba tantæ pietatis, plena dulcendinis et dilectionis: sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum. 2. Jubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem, et immortalitatis accipiam alimoniam, si æternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerasti estis et ego reficiam vos. O, dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Dominus, ut ad te præsumam accedere? Ecce cæli cælorum te non capiunt, et tu dicis: Venite ad me omnes? 3. Quid vult ista piissima dignatio, et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim præsumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui sæpius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt Sancti et Justi, et tu dicis: Venite ad me omnes? Nam nisi tu, Domine, diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu juberes, quis accedere tentaret?