Latin · ~8 min
1.102 to 1.107
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.102-107
Not analysed yet
4. Accipe vota mea, Domine Deus meus, et desideria infinitæ laudationis et immensæ benedictionis, quætibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis tuæ jure debentur. Hæc tibi reddo et reddere desidero per singulos dies et momenta temporum, atque ad reddendum mecum tibi gratias et laudes, omnes cælestes spiritus et cunctos fideles tuos precibus et affectibus invito et exoro. 5. Laudent te universi populi, tribus, et linguæ, et sanctum et mellifluum nomen tuum cum summa devotione et ardenti jubilatione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimum Sacramentum tuum celebrant et plena fide recipiunt, gratiam et misericordiam apud te invenire mereantur, et pro me peccatore suppliciter exorent. Cumque optata devotione ac fruibili unione potiti fuerint, et bene consolati, ac mirifice refecti de sacra mensa cælesti abscesserint mei pauperis recordari dignentur. Cap. 18. Quod homo non sit curiosus scrutator Sacramenti, sed humilis imitator Christi, subdendo sensum suum sacræ fidei. 1. Cavendum est tibi a curiosa et inutili perscrutatione hujus profundissimi Sacramenti, si non vis in dubitationis profundum mergi. Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Plus valet Deus operari, quam homo intelligere potest. Tolerabilis est pia et humilis inquisitio veritatis, parata semper doceri, et super sanas Patrum sententias studentis ambulare. 2. Beata simplicitas, quæ difficiles quæstionum relinquit vias, et plana ac firma pergit semita mandatorum Dei. Multi devotionem perdiderunt, dum altiora scrutari voluerunt. Fides a te exigitur et sincera vita, non altitudo intellectus, neque profunditas mysteriorum Dei. Si non intelligis nec capis quæ infra te sunt, quomodo comprehendes quæ supra te sunt. Subdere Deo et humilia sensum tuum fidei, et dabitur tibi scientiæ lumen, prout tibi fuerit utile et necessarium. 3. Quidam graviter tentantur de fide ac Sacramento, sed non est hoc ipsis imputandum, sed potius inimico. Noli curare, noli disputare cum cogitationibus tuis, nec ad immissas a diabolo disputationes et dubitationes responde. Sed crede verbis Dei. Crede Sanctis ejus et prophetis, et fugiet a te nequam inimicus. Sæpe enim ultum prodest, quod sustinet talia servus Dei. Nam infideles et peccatores non tentat, quos secure jam possidet: Fideles autem devotos variis modis tentat et vexat.