Latin
1.34 to 1.36
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.34-36
Not analysed yet
3. Multa namque bona largitus es, et adhuc sæpius largiris in Sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus susceptor animæ meæ, reparator infirmitatis meæ, et totius dator consolationis internæ. Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulatones infundis, et de imo dejectionis propriæ ad spem tuæ protectionis erigis atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustra, ut qui anxii primo, et sine affectione se ante Communionem senserant, postea refecti cibo potuque cælesti, in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter agnoscant, et patenter experiantur, quam nihil ex semetipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiæ ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri ac indevoti, ex te autem serventes ac devoti et alacres esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis juxta ignem copiosum stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et super abundans, ignis semper ardens et nunquam deficiens. 4. Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis, nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen cælestis fistulæ, ut saltem inde guttulam modicam capiam, ad refocillandam sitim meam, ut non penitus exarescam. Et si necdum totus cælesti, et tam ignitus, ut Seraphim et Cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum præparae, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumtione vivifici Sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, bone Jesu, Salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te gratiose vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos. 5. Ego quidem laboro in sudore vultus, mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor, et non est qui adjuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, Salvator meus, cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam æternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui Corpus tuum et Sanguinem in cibum et potum mihi parasti; præsta, Domine Deus Salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meæ devotinis affectus.