Latin · ~9 min
1.47 to 1.51
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.47-51
Not analysed yet
3. His et aliis defectibus tuis cum dolore et magna displicentia propriæ infirmitatis confessis ac deploratis firmum statue propositum semper emendandi vitam tuam, et in melius proficiendi. Deinde cum plena resignatione, et integra voluntate offer te ipsum in honore nominis mei in ara cordis tui holocastum peretuum, corpus tuum scilicet, et animam mihi fideliter commitendo, quatenus sic digne merearis ad offerendum Deo sacrificium accedere, et Sacramentum Corporis mei salubriter suscipere. 4. Non est enim oblatio dignior, et satisfacio major pro peccatis diluendis quam se ipsum pure et integre cum oblatione Corporis Christi in missa et in communione Deo offerre. Si homo fecerit quod in se est, et vere pœ nituerit, quotiescumque pro venia et gratia ad me accesserit: Vivo ego, dicit Dominus qui nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, quoniam peccatorum suorum non recordabor amplius, sed cuncta sibi indulta erunt. Cap. 8. De oblatione Christi in Cruce, et propria resignatione. 1. Sicut ego me ipsum expansis in cruce manibus et nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinæ placationis transierit: ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem uram et sanctam quotidie in Missa cum omnibus viribus et affectionibus tuis, quanto intimus vales, offere. Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi in exintimo resignare? Quidquid præter teipsum das, nihil curo; quia non quæro datum tuum, sed te. 2. Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis præter me, ita nec mihi placere poterit quidquid dederis te non oblata. Offer te mihi, et da te totum pro Deo et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro te, dedi etiam totum corpus meum, et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem, et tu meus permaneres. Si autem in teipso steteris, nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio. Ideo omnia opera tua spontanea præcedere debet tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati, et liberi intus efficiuntur, quia se ipso ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea: Nisi quis renunciaverit omnibus quæ possidet, non potest esse meus discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus, offer teipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.