# Liber Secundus 1.17-22

Thomas à Kempis, Liber Secundus, Lines 1.17-1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-secundus/1.17

2. Tu bene facta scis excusare, et tolerare, et aliorum non vis accipere excusationes. Justus esses, si te accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta alium. Vide quam longe es adhuc a vera charitate, et humilitate, quæ nuli novit indignarei vel irasci, nisi tantum sibi ipsi. Non est magnum cum bonis, et mansuetis conversari. Hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet, et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris, et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est, et laudabile nimis virileque factum.
3. Sed sunt qui se ipsos in pace tenent, et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves, sed sibi sunt semper graviores. Et sunt qui se ipsos in pace retinent, et ad pacem alios reducere student. Et tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda est, quam in non sentiendo contraria? Qui melius scit pati, pacem tenebit maiorem. Iste est victor fui, et dominus mundi, amicus Christi, et hæres cæli.
Cap. 4. De pura mente et simplici intentione.
1. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, scilicet simplicitate et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit deum, puritas apprehendit et gustat.
Nulla actio te impediet, si liber intus ab omni inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum, et proximi utilitatem intendis et quæris, interna libertate frueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura speculum vitæ, et liber sanctæ doctrinæ esset. Non est creatura tam parva et vilis quæ bonitatem Dei non repræsentet.
2. Si tu esses intus bonus, et purus, tunc omnia sine impedimento, et caperes bene. Cor purum penetrat cælum, et infernum. Qualis unusquisque est intus, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet cordis puri homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur, sic homo ad Deum integre se convertens, a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.

---

Thomas à Kempis, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis2.shtml.
