# Liber Secundus 1.23-29

Thomas à Kempis, Liber Secundus, Lines 1.23-1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-secundus/1.23

3. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem, et externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere, et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quæ sibi prius gravia esse sentiebat.
Cap. 5. De propria consideratione.
1. Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia sæpe gratia nobis deest, modicum lumen est in nobis, et hoc cito per negligentiam amittimus. Sæpe etiam non advertimus, quod tam cæci intus sumus. Sæpe male agimus, et peius excusamus. Et passione interdum movemur, et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus, et nostra maiora pertransimus. Satis cito persentimus et ponderamus quid ab aliis sustinemus; sed quantum alii de nobis sustinent, non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret, non esset quid de alio graviter iudicaret.
2. Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit: et qui sibi ipsi diligenter intendit, faciliter de aliis tacet. Nunquam eris internus et devotus, nisi de aliis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi ipsi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit, quod foris percipis. Ubi es, quando tibi ipsi præsens non es? Et quando omnia percurristi, quid te neglecto profecisti? Si debes habere pacem et unionem veram, oportet, quod totum adhuc postponas et te solum præ oculis habeas.
3. Multum proinde proficies, si te seriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nihil altum, nihil magnum, nihil gratum, nihil acceptum tibi sit, nisi pure Deus, aut de Deo sit. Totum vanum exstima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura. Amans Deum anima sub Deo contemnit, despicit universa. Solus Deus æternus et immensus, implens omnia, solatium est animæ et vera mentis lætitia.
Cap. 6. De lætitia bonæ conscientiæ
1. Gloria bonis hominibus testimonium bonæ conscientiæ. Habe bonam conscientiam et semper habebis lætitiam. Bona conscientia valde multa potest portare, et valde læta est inter adversa. Mala conscientia semper timida, et inquieta. Suaviter requiesces, si te cor tuum non reprehenderit. Noli lætari, nisi cum benefeceris. Mali nunquam habent veram lætitiam, nec internam sentiunt pacem, quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: in pace sumus, non venient super nos mala; et quis nobis nocere audebit? non credas eis, quoniam repente exsurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.

---

Thomas à Kempis, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis2.shtml.
