# Liber Secundus 1.48-50

Thomas à Kempis, Liber Secundus, Lines 1.48-1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-secundus/1.48

5. Unde quidam præsente jam gratia dicebat: Ego dixi in abundantia mea non movebor in æternum. Absente autem gratia quid in se fuerit expertus, adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter hæc tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat, et dicit: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprocabor. Denique orationis suæ fructum reportat, et se exauditum testatur dicens: Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Sed in quo? Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me lætitia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandum nobis informis et pauperibus, si interdum in frigiditate, et interdum in fervore sumus. Quoniam spiritus venit, et recedit, secundum suæ voluntatis beneplacitum. Unde beatus Job ait: Visitas eum iluculo, et subito probas illum.
6. Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Domini, et in sola spe gratiæ cælestis? Sive enim adsint homines boni sive devoti fratres, et amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni, omnia hæc modicum juvant, et modicum sapiunt, quando sum defertus a gratia, et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium quam patientia, et abnegatio mei in voluntate Dei.
7. Nunquam inveni aliquem Religiosum, qui non habuerit interdum gratiæ subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus, vel illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non enim alta Dei contemplatione dignus est, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis tribulatio præcedens esse signum. Nam tentationibus probatis cælestis promittitur consolatio. Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitæ.

---

Thomas à Kempis, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis2.shtml.
