Latin · ~7 min
Lines 1.51-1.55
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.51-55
Not analysed yet
8. Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est. Ideo non cesses te præparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris sunt hostes qui nunquam quiescunt.
Cap. 10. De gratitudine progratia Dei.
1. Quid quæris quietem, cum natus sis ad laborem, ad patientiam magis quam ad consolationem, et ad crucem portandam magis quam ad lætitiam? Quis etiam sæcularium non libenter consoltionem et lætitiam spiritualiem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis voluptates. Nam omnes deliciæ mundanæ aut turpes, aut vanæ sunt. Spirituales vero deliciæ solæ sunt jucundæ et honestæ ex virtutibus progenitæ, et a Deo puris infusæ mentibus. Sed istis divnis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet, quia tempus tentationis non diu cessat.
2. Multum contrariatur supernæ visitationi salsa libertas animi, et magna confidentia sui. Deus benefacit consolatinis gratiam dando, sed homo male facit non statim Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiæ fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias agenti sive referenti. Auferetur ab elato, quod dari solet humili.
3. Nolo consolationem quæ mihi auferat compunctionem, nec affecto contemplationem, quæ ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne desiderium purum, nec omne dulce bonum, nec omne carum gratum Deo. Libenter accepto gratiam unde humilior, et timoratior inveniar atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiæ, et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit, quidquam boni attribuere, sed potius se pauperem, et nudum confitebitur. Da Deo quidquid Dei est, et tibi adscribe, quod tuum est. Hoc est Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam, et dignam pnam pro culpa deberi sentias.