# Liber Secundus 1.56-60

Thomas à Kempis, Liber Secundus, Lines 1.56-1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-secundus/1.56

4. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum. Nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores; pleni veritate et gloria cælesti, non vanæ gloriæ cupidi et in Deo fundati et confirmati, nullo modo possunt esse elati. Et qui Deo totum adscribunt quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non quærunt. Sed gloriam quæ a Deo est volunt, et Deum quærunt in se, et in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt, et semper in ipsum tendunt.
5. Esto igitur gratus in minimo, et eris dignus majora accipere. Sit tibi minimum pro maximo et contemtibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut minus vile videbitur. Non enim parvum est quod a summo Deo donatur, etiam si pnas et verbera donaverit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia Dei data, patiens pro sublata, oret ut reddatur, cautus sit et humilis ne amittat.
Cap. 11. De paucitate amatorum crucis.
1. Habet autem Jesus multos amatores sui regnis cælestis, sed paucos bajulatores suæ crucis. Plures invenit socios mensæ sed paucos abstinentiæ. Omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt aliquid pro ipso sustinere. Multi sequuntur Jesum usque as fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula ejus venerantur, sed pauci ignominias crucis sequuntur. Multi Jesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso recipiunt. Si autem Jesus se abscondiderit, et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam aut in dejectionem nimiam cadunt.
2. Qui autem Jesum propter Jesum, et non propter aliquam suam consolationem propriam diligunt, ipsum in tribulatione, et in angustia cordis, sicut in summa consolatione diligunt, et benedicunt. Et si eis consolationem nunquam dare vellet, ipsum tamen laudarent, et semper gratias agere vellent.

---

Thomas à Kempis, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis2.shtml.
