# Liber Secundus 1.61-65

Thomas à Kempis, Liber Secundus, Lines 1.61-1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-secundus/1.61

3. O, quantum potest amor Jesu purus, nullo propio commodo vel amore permixtus. Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui consolationes semper quærunt? Nonne amatores sui magis quam Jesu probantur qui sua commoda vel lucra semper meditantur? Ubi invenitur talis, qui velit servire Deo gratis?
4. Raro invenitur tam spiritualis aliquis qui omnibus sit nudatus. Nam verum spiritu pauperem ab omni creatura nudum quis inveniet? Procul et de omnibus finibus pretium ejus. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit pnitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam, et devotionem nimis ardentem, adhuc sibi multum deest. Unum scilicet, quod sibi summe necessarium est. Quid illud? Ut omnibus relictis se relinquat, et a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat. Cum omnia fecerit quæ facienda noverit, nihil se fecisse sentiat.
5. Non grande ponderet quod grandis extimari possit, sed in veritate fervum inutilem se pronunciet. Sicut veritas ait: Cum feceritis omnia quæ nobis præcepta sunt, adhuc dicite, quia servi inutiles sumus. Tunc vero pauper, et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere: Quia unicus et pauper sum ego. Nemo isto ditior, nemo tam liberior, nemo potentior eo, qui scit se et omnia relinquere et ad infimum se ponere.
Cap. 12. De regia via sanctae crucis.
1. Durus hic multis videtur sermo. Abnego temet ipsum, tolle crucem tuam et sequere Jesum. Sed multo durius erit audire illud extremum verbum: Discedite a me, omnes maledicti, in ignem æternum. Qui enim modo libenter audiunt verbum crucis, et sequuntur, tunc non timebunt ab auditione æternæ damnationis. Hoc signum crucis erit in cælo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, ad Christum accedent judicem cum magna fiducia.

---

Thomas à Kempis, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis2.shtml.
