Latin · ~7 min
Lines 1.119-1.123
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.119-123
Not analysed yet
3. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre, neque ditiori invidere: sed te potius attendere, et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te, et ideo omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est discernere, aud quem singulorum definita sunt merita.
4. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat: ita ut quis considerata paupertate et vilitate personæ suæ, non modo gravitatem, aut tristitiam, vel dejectionem inde concipiat, sed potius consolationem, et hilaritatem magnam; quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti . Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles quam simplices sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contemelias gauderent pro nomine tuo, et quæ mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.
5. Nihil ergo amatorem tuum, et cognitorem beneficiorum tuorum ita lætificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum æternæ dispositionis tuæ, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo loco sicut in loco primo atque ita libenter despicabilis, et abjectus, nullius quoque nominis et famæ sicut cæteris honorabilior, et major in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui, omnia excedere debet, et plus eum consolari, magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda.
Cap. 23. De 4. or. magnam importantibus pacem.
1. Fili, nunc decebo te viam pacis et veræ libertatis.