Latin
Lines 1.13-1.17
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.13-17
Not analysed yet
3. Sed, proh dolor, pro bono incommutabili, pro prætio inæstimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam te ad vitam; gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnunquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi dimittit inanem. Quod promisi dabo, quod dix implebo, si tamen usque ad finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.
4. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter: erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis, cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, tentatione scilicet et consolatione: et duas lectiones eis quotidie lego, unam increpando eorum vittia, alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui judicet eum in novissimo die.
Oratio ad imporandum devotionis gratiam.
5. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus tuus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo. Tu solus bonus justus et sanctus; tu omnia potes, omnia præstas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor ceum, qui non vis vacua esse opera tua.
6. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia tua et gratia tua. Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare, noli consolationem tuam prolongare, noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, et cognovisti antequam fieret mundus, et antequam natus essem in mundo.