Latin · ~7 min
Lines 1.133-1.138
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.133-138
Not analysed yet
9. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia cælesti, ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terræ, ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad cælestia totum desiderium meum suspende: ut gustata suavitate supernæ felicitatis pigeat de terrenis cogitare.
10. Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Junge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti et absque te frivola sunt universa.
Chap. 24. De evitatione curiosæ inquisitionis super alterius vita.
1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis, vel talis, aut iste sic agit, vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddas: quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco, et cuncta, quæ fiunt sub sole, video, et scio qualiter cum unoquoque sit, quod cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat ejus intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.
2. Non sit tibi curæ de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione: ista enim generant distractiones, et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer Verbum meum, et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares, et ostium cordis mihi aperires. Esto prudens, et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.
Cap. 25. In quibus firma pax cordis, et verus profectus consistit.