# Liber Tertius 1.149-155

Thomas à Kempis, Liber Tertius, Lines 1.149-1.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-tertius/1.149

2. Quare vano mærore consumeris? cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quæris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum, nunquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit qui adversetur.
3. Juvat ergo non quælibet res adepta, vel multiplicata exterius, sed potius contemta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu æris, et divitiarum intelligat, sed de honoris etiam ambitu ac vanæ laudationis desiderio, quæ omnia transeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus fervoris; nec diu stabit pax illa quæsita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis: hoc est, nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta invenies quod fugisti et amplius.
Oratio pro purgatione cordis et cælesti sapientia.
4. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus; da mihi virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cujuscumque rei vilis, aut prætiosæ: sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens sub sole, quia omnia vanitas et afflictio spiritus. O, quam sapiens qui ita considerat.
5. Da mihi, Domine, cælestem sapientiam, ut discam te super omnia quærere, et invenire, super omnia sapere et diligere, et cætera secundum ordinem sapientiæ tuæ, prout sunt, intelligere. Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia hæc magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male blandienti præbere: sic enim incepta pergitur via secure.
Cap. 28. Contra linguas obtrectatorum.
1. Fili, non ægre feras, si quidam de te male senserint, et dixerint quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem inferiorem te credere. Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba ab extra. Est non parva prudentia silere in tempore malo, et introrsus ad me converti, nec humano judicio disturbari.

---

Thomas à Kempis, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis3.shtml.
