Latin · ~7 min
Lines 1.175-1.179
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.175-179
Not analysed yet
2. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi conclluditur omnis perfectio Religioforum.
3. Fili, non debes averti, nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et ejus quem tibi præposui Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum quæ nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam cælestem, omnia infima conculacantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam.
4. Dixi tibi viliora emenda pro prætiosis, et altis rebus humanis. Nam vilis et parva, et pene oblivioni tradita videtur vere cælestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quærens in terra. Quam multi ore tenus prædicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est prætiosa margarita multis abscondita.
Cap. 33. De instabilitate cordis et de intentione finali ad Deum habenda.
1. Fili, noli credere affectui tuo, qui nunc est: cito mutabitur in aliud. Quamdiu nam vixeris, mutabilitati subjectus eris, etiam nolens: ut modo lætus, modo tristis, modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus, nunc acidiosus, nunc gravi, nunc levis inveniaris. Sed stat super hæc mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens quid in se sentiat nec qua parte flet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis ejus ad debitum et ad optimum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus manere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me imprætermisse directo.