# Liber Tertius 1.180-183

Thomas à Kempis, Liber Tertius, Lines 1.180-1.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-tertius/1.180

2. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed multis caligat oculos puræ intentionis. Respicit enim cito in aliquod delectabile quod occurrit et raro totus quis liber invenitur a nævo propriæ inquisitionis. Sic Judæi olim venerunt Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.
Cap. 34. Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.
1. Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius? Et quid felicius desiderare possum? O, sapidum et dulce verbum, sed amanti verbum non mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et sæpe repetere jucundum est amanti. Te siquidem præsente jucunda sunt omnia: te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum, et pacem magnam, lætitiamque festivam. Tu faci bene sentire de omnibus, et in omnibus te laudare: nec potest aliquid diu sine te placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuæ sapientiæ condiri.
2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad jucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemtum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem, et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimlis sapor Creatoris et creaturæ, æternitatis, et temporis, lucis increatæ et lucis illuminatæ.

---

Thomas à Kempis, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis3.shtml.
