Latin · ~8 min
Lines 1.215-1.220
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.215-220
Not analysed yet
Cap. 41. De contemtu omnis honoris temporalis.
1. Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in cælum et non contristabit te contemtus hominis in terris.
2. Domine, in cæcitate sumus et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, nunquam facta mihi est injuria ab aliqua creatura: unde nec juste habeo conqueri adversum te: quia autem frequenter et graviter peccavi tibi, merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur juste debetur confusio, et contemtus: tibi autem laus, honor, virtus et gloria. Et nisi ad hoc me præparavero, quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri nec spiritualiter illuminari, neque tibi plene uniri.
Cap. 42. Quod pax non est ponenda in hominibus.
1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona propter tuum sentire vel convivere, instabilis eris et implacatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit te amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est, et multum carus in hac vita. Sine me non valet, nec durabit amicitia; nec est verba et munda dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus esse debes talibus affectionibus dilectorum hominum, ut quantum ad te pertinet sine humano optes esse consortio. Tanto homo magis Deo appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ascendit ad Deum, quanto profundius in se descendit, et plus sibi ipsi vilescit.
2. Qui autem aliquid boni sibi attribuit, gratiam Dei in se invenire impedit: quia gratia Spiritus sancti cor humile quærit semper. Si scires te perfecte annihilare, atque ab omni creato amore evacurare, tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatoriem vincere: tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si quid inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo bono, et vitiat.