# Liber Tertius 1.226-232

Thomas à Kempis, Liber Tertius, Lines 1.226-1.232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-tertius/1.226

Cap. 44. De non attrahendo res exteriores.
1. Fili, oportet te in multis esse inscium et æstimare te tamquam mortuum super terram et cui mundus totus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire et quæ tuæ pacis sunt magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere, et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo, et ejus judicium aspexeris facilius te victum portabis.
2. O, Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale: pro modico quæstu laboratur et curritur et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur et quod summe necessarium est, negligenter præteritur, quia totus homo ad externa defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet.
Cap. 45. Quod omnibus non est credendum, et de facili lapsu verborum.
1. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam sæpe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi: quoties etiam libi reperi, ubi minus præsumsi. Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibus quæ nobis accidunt. Infirmi sumus et instabiles; cito fallimur et permutamur.
2. Quis est homo qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valeat: ut aliquando in aliquam deceptionem, vel perplexitatem non veniat. Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quærit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quomodocumque etiam fuerit implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur, quia tu non deseris in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et præter te non est alter talis.
3. O, quam bene sapuit illa anima sancta, quæ dixit: Mens mea solidata est, et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula moverent. Quis omnia prævidere, quis præcavere futura mala sufficit? Si prævisa etiam lædunt sæpe, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi mesero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etsi Angeli a multus æstimamur, et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam nisi tibi? Es veritas quænon fallis, nec falli potes. Et rursum: Omnis homo mendax, instabilis, et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credit debeat, quod rectum in facie sonare videtur.

---

Thomas à Kempis, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis3.shtml.
