Latin
Lines 1.233-1.236
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.233-236
Not analysed yet
4. Quam prudenter præmonuisti, cavendum ab hominibus esse, et quia inimici hominis domestici ejus, nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Doctus sum damno et utinam ad cautelam majorem, non ad insipientiam mihi. Cautus esto, quidam ait; cautus esto, serva apud te quod dico: et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit; sed statim prodit me, et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incideam, nec unquam talia committam. Verbum verum, et stabile da in os meum et linguam calidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimodo cavere debeo.
5. O, quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, nec de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectorem cordis quærere, nec omni verborum vento circumferri, sed omnia intima et externa secundum tuæ beneplacitum voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione cælestis gratiæ, humanam fugere apparentiam nec appetere quæ foris admirationem videntur præbere: sed ea tota sedulitate sectari, quæ vitæ emendtionem dant, et servorem. Quam multis nocuit virtus scita, ac proprie laudata. Quam sane profuit gratia servata silentio in hac fragili vita, quæ tota tentatio fertur et militia.
Cap. 46. De confidentia in Deo habenda, quando insurgunt verborum jacula.
1. Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? per aerem volant, sed lapidem non lædunt. Si reus es, cogita, quod libenter velis emendare. Si nihil tibi conscius es, pensa: pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt: nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis, quam oportet, attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis, et excusationum quæris umbracula.