Latin · ~9 min
Lines 1.251-1.254
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.251-254
Not analysed yet
5. O, quid intus patior, dum mente cælestia tracto et mox carnalium tentationum et cogitationum turba occurit oranti. Deus meus, ne elongeris a me neque declines in ira a servo tuo. Fulgura coruscationem tuam et dissipa eas, emitte safittas tuas et conturbentur omnes phantasiæ inimici. Recollige omnes sensus meo ad te; fac me oblivisci omnium mundanorum; da cito abjicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurre mihi, æterna Veritas, ut nulla me moveat vanitas. Adveni, cælestis suavitas, et fugiat a facie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi, et misericorditer indulge, quoties præter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere, quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum, ubi corporaliter sto, aut sedeo, sed ibi magis sum, ubi cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio mea est; ubi est frequenter cogitatio mea, ibi est id quod amo. Hoc mihi cito occurrit, quod naturaliter delectat aut ex usu placet.
6. Unde tu, Veritas æterna, aperte dixisti: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Si cælum diligo, libenter de cælestibus penso. Si mundum amo, felicitatibus mundi congaudeo, et de adversitatibus ejus tristor. Si carnem diligo, quæ carnis sunt sæpissime imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quæcumque enim diligo, de his libenter loquor et audio, atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo qui propter te, Domine, omnibus creaturis abeundi licentiam tribuit, qui naturæ vim facit et concupiscentias carnis fervore spiritus crucifigit, ut serenata conscientia, puram tibi orationem offerat, dignusque sit angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris et intus exclusis.
Cap. 49. De desiderio æternæ vitæ, et quanta sint certantibus præmia promissa.
1. Fili mi, cum tibi desiderium æternæ beatitudinis desuper infundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis, dilata cor tuum, et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernæ bonitati gratias, quæ tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernæ gratiæ et divini respectus, quatenus in virtutibus, et majori humilitate proficias et ad futura certamina te præpares mihique toto cordis affectu adhærere et serventi voluntate studeas deservire.