Latin
Lines 1.303-1.305
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.303-305
Not analysed yet
2. Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines pœ hujus maculæ descendit, ut ipsa natura, quæ bene et recte a te condita fuit, pro vitio jam et infirmitate corruptæ naturæ ponatur, eo quod motus ejus, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quæ remansit, est tamquam scintilla quædam latens in cinere. Hæc est ipsa caro naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat, nec pleno jam lumine veritatis, nec sanitate affectionem suarum potiatur.
3. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuæ, secundum interiorem hominem ,sciens mandatum tuum fore bonum, justum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adjacet, perficere autem non invenio. Hin sæpe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adjuvandam infirmitatem meam, ex levi resistentia exilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam, satis clare video: sed propriæ corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.
4. O, quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O, vere cælestis, gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturaæ ponderanda. Nihil artes, nihil divitiæ, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil igneium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam bona naturaæ bonis et malis sunt communia: Electorum autem proprium donum est gratia, sive dilectio, qua insigniti digni habenter vita æterna. Tantum eminet hæc gratia, ut nec donum prophetiæ, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid æstimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliæ virtutes sine charitate et gratia tibi acceptæ sunt.