# Liber Tertius 1.311-315

Thomas à Kempis, Liber Tertius, Lines 1.311-1.315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-a-kempis/liber-tertius/1.311

3. Domine Jesu Christe, quia arta erat vita tua, et mundo despecta; dona mihi tecum mundi despectum imitari. Non enim servus est major domino suo, nec discipuus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego et audio, non me recreat nec delectat plene.
4. Fili, quia hæc scis et legisti omnia, beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum et faciam ipsum consedere mecum in regno Patris mei. Igitur, Domine, sicut dixisti et promisisti, sic utique mihi promereri contingat. Suscepi, suscepi de manu tua crucem: portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni Monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum est, retro abire non licet, nec relinquere oportet.
5. Eja fratres, pergamus simul: Jesus erit nobiscum; propter Jesum suscepimus hanc crucem; propter Jesum perfeveremus in cruce; erit adjutor noster, qui est dux noster et præcessor. En rex noster ingrediatur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriæ nostræ, et fugiamus a cruce.
Cap. 57. Quod homo non sit nimis dejectus, quando labitur in aliquos defectus.
1. Fili, magis placent patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum? Si amplius fuisset, commoveri non debuisses. Sed nunc dimitte transire: non est primum nec novum nec ultmum erit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi; bene etiam consulis et alios nosti roborare verbis: sed cum ad januam tuam venit repentina tribulatio, deficis consilio et robore.

---

Thomas à Kempis, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis3.shtml.
