Latin · ~8 min
Lines 1.37-1.40
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.37-40
Not analysed yet
5. Certa tanquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum præcave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in cecitatem pæne incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina hæc superborum et de se stulte præsumentium.
Cap. 7. De occultanda gratia sub humilitatis custodia.
1. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magi teipsum despicere, et tanquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhærendum, quæ citius potest mutari in contrarium. Cogita quam miser in gratia, et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitæ profectus, cum consolationis habueris gratiam, sed cum humiliter, et abnegate patienterque tuleris ejus subtractionem. Ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut potueris melius et intellexeris, libenter quod est in te facias, nec propter ariditatem sive anxietatem mentis quam sentis te totaliter negligas.
2. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via ejus, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult, et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suæ parvitatis mensuram sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis judicium. Et quia majora præsumserunt, quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt cito, et facti sunt inopes, et viles relicti, qui in cælum posuerant nidum sibi: ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et illudi.