Latin · ~7 min
Lines 1.46-1.50
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.46-50
Not analysed yet
2. Facit hoc amor tuus gratis præveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut ver dicam, eripiens malis. Me siquidem male amando perdidi; et te solum quærendo et pure amando me et te pariter inveni, atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o Dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra id quod audeo sperare vel rogare.
3. Benedictus sis Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim, tua tamen nobilitas et infinita bonitas nunquam cessat benefacere etiam ingratis, et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles, devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.
Cap. 9. Quod omnia ad Deum sicut ad finem ultimum sunt referenda.
1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, sæpius ad se ipsum, et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quæris, statim in te deficies et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas qui omnia sum, qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia. Et ideo ad me tanquam ad originem suam cuncta sunt referenda.
2. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tanquam ex fonte vivo aquam hauriunt vivam. Et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam, pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio, nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.